monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35L
Gregorius Magnus, Dialogi, 2, XXXV_G ΚΕΦΑΛ. ΛΕ′ Περι τῆς ψυχῆς Γερμανοῦ ἐπισκόπου πόλεως Καπύης. <<<     >>> XXXVI_G ΚΕΦΑΛ. Λς′. Περὶ τοῦ συγγραφέντος παρ᾽ αὐτοῦ μοναχικοῦ κανόνος.

Gregorius Magnus, Dialogi, 2, CAPUT XXXV_L De mundo ante oculos eius collecto, et de anima Germani Capuanae civitatis episcopi.

1 Alio quoque tempore Servandus [Reg., δι᾽ οὗ Colb. δι᾽ ὧν.] diaconus atque abbas eius monasterii quod in Campaniae partibus a Liberio quondam patricio fuerat constructum [Uterque Cod., κοπωθῆναι.], ad eum visitationis gratia ex more convenerat. Eius quippe monasterium frequentabat; ut quia idem quoque vir doctrina gratiae coelestis influebat, dulcia sibi invicem vitae verba transfunderent, et suavem cibum coelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem suspirando gustarent.
2 Cumque hora iam quietis exigeret [Colb., τάξει.], in cuius turris superioribus se venerabilis Benedictus, in eius quoque inferioribus se Servandus diaconus collocavit: quo videlicet in loco inferiora superioribus pervius continuabat ascensus. Ante eamdem vero turrim largius erat habitaculum in quo utriusque discipuli quiescebant.
3 Cumque vir Dei Benedictus, quiescentibus adhuc fratribus, instans vigiliis, nocturnae orationis tempora praevenisset, ad fenestram stans, et omnipotentem Deum deprecans, subito intempesta noctis hora respiciens, vidit fusam lucem desuper cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque splendore clarescere, ut diem vinceret lux illa quae inter tenebras radiasset.
4 Mira autem res valde in hac speculatione secuta est [Uterque, ἀληθείας, et melius quidem, iuxta textum Lat., veritas dicit: Vos, etc.]: quia, sicut post ipse narravit, omnis etiam mundus velut sub uno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est. Qui venerabilis Pater, dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis infigeret, vidit Germani Capuani episcopi animam in sphaera [Reg., εἰ ἐν τῷ ἀνθρώπῳ.] ignea ab angelis in coelum ferri.
5 Tunc tanti sibi testem volens adhibere miraculi, Servandum diaconum iterato bis terque eius nomine, cum clamoris magnitudine vocavit. Cumque ille fuisset insolito tanti viri clamore turbatus, ascendit, respexit, partemque iam lucis exiguum vidit. Cui tantum hoc obstupescenti miraculum, vir Dei per ordinem quae fuerant gesta narravit, statimque in Cassinum castrum religioso viro Theoprobo mandavit ut ad Capuanam urbem sub eadem nocte transmitteret, et quid de Germano episcopo ageretur agnosceret et indicaret.
6 Factumque est, et reverentissimum virum Germanum episcopum is qui missus fuerat iam defunctum reperit, et requirens subtiliter agnovit eodem momento fuisse illius obitum quo vir Domini eius cognovit ascensum [Reg., ἀρκλύον, et infra, ἀρκλίον. Colb., ἅρκλα; fortasse ad significandum arculam.].
7 Petr. Mira res valde, et vehementer stupenda. Sed hoc quod dictum est, quia ante oculos ipsius quasi sub uno solis radio collectus omnis mundus adductus est, sicut nunquam expertus sum, ita nec coniicere scio quonam ordine fieri potest, ut mundus omnis ab homine uno videatur.
8 Gregor. Fixum tene, Petre, quod loquor: quia animae videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce Creatoris aspexerit, breve ei fit omne quod creatum est: quia ipsa luce visionis intimae, mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior existat mundo: fit vero ipsa videntis anima etiam super semetipsam.
9 Cumque in Dei lumine rapitur super se, in interioribus ampliatur; et dum se sub se [Reg., συνέταξα τῷ.] conspicit exaltata, comprehendit quam breve sit quod comprehendere humiliata non poterat. Vir ergo Dei, qui intuens [Idem, καὶ τοῖς λόγοις καὶ τοῖς ἔργοις πάνυ ἀρέσκη. ἔλεγε δὲ οὕτως.] globum igneum, angelos quoque ad coelum redeuntes videbat, haec procul dubio cernere nonnisi in Dei lumine poterat.
10 Quid itaque mirum si mundum ante se collectum vidit, qui sublevatus in mentis lumine extra mundum fuit? Quod autem collectus mundus ante eius oculos dicitur, non coelum et terra contracta est, sed videntis animus est dilatatus, qui in Deo raptus videre sine difficultate potuit omne quod infra Deum est. In illa ergo luce quae exterioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quae videntis animum cum ad superiora [Mss., Λογγιβάρδων, Λογγίβαρδοι.] rapuit, ei quam angusta essent omnia inferiora monstravit.
11 Petr. Videor mihi utiliter non intellexisse quae dixeras, quando ex tarditate mea tantum crevit expositio tua. Sed quia haec liquido meis sensibus infudisti, quaeso ut ad narrationis ordinem redeas.
Gregorius Magnus HOME

bsb42114.116 csg213.57 csg214.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik